Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.28 Cic. Acad. Pos. 1.32 () >>Cic. Acad. Pos. 1.34

1.30

Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus tamen non [Note] esse iudicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse [Note] iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant, [Note] iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere). 1.31sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod [Note] essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset <et> [Note] constans, ne idem [Note] quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem [Note]

-- --

rerum opinabilem [Note] appellabant; [Note] [Note] 1.32scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus [Note] atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio [Note] probabatur, [Note] id est qua de causa quaeque essent [Note] ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant; post argumentis quibusdam [Note] et quasi rerum notis ducibus [Note] utebantur ad probandum [Note] et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua [Note] tradebatur omnis dialecticae [Note] disciplina id est orationis ratione conclusae; [Note] huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.28 Cic. Acad. Pos. 1.32 () >>Cic. Acad. Pos. 1.34

Powered by PhiloLogic